@schrausser

VRANOLOGION sive systema variorvm authorvm. qvi de sphaera, ac sideribvs, eorvmove motibvs Graece commentati sunt.

. Sumptibus Sebastiani Cramoisy, via Iacobaea, sub Ciconiis. M. DC. XXX. CVM PRIVILEGIO REGIS CHRISTIANISS, LVTETIAE PARISIORVM, (1630)
DOI: 10.3931/e-rara-2004

Abstract

Sunt autem horum libri. Gemini Isagoge ad Arati Phaenomena. Achilles Tatij Isagoge ad Arati Phaenomena. Hipparchi libri tres, ad Aratum. Ptolemaei de apparentiis. Theodori Gazae de mensibus. Maximi Computi. Isaaci Argyri duplex Computi. S. Andreae Cretensis Computi. Omnia vel graecè ac latine nunc primùm edita, vel antè non edita. ... Achillis Tatij Isagoge ad Arati phaenomena, liber falsò Eratostheni tribuitur, p. 261, De Mundo: MVndus est compages ex caelo terraque, & iis naturis coagmentata quae vtroque continentur. Coelum est id quod omnia, quae sunt praeter seipsum complectitur. AEther est tenuissima substantiae diffusio, suapte natura calida, & splendida : ac primigenia lux, neque ab altera participata. Aër est Substantia leuis, & caliginosa. quae communicatum aliunde calorem, ac lumen ****** ex aethere compactum : qui cùm splendidus, igneúsque sit, nullo tempore conquiescit, sed in orbem perpetuò mouetur. ******) Hic locus deprauatus, & mutilus. ... p. 266, De Zonis: PArallelis circulis zonae quinque subjecte sunt : Borealis, quae tota supra terram eminnens est, inhabitabilis, alsiosa, Saturno dicata ... AEstiua, cuius maior pars supra finitorem extollitur. Temperata in qua regio nostra sita est ; attributa Ioui ... AEquinoctialis aequalem supra, infráque horizontem obtinens partem ; inhabitabilis est, exusta, Martis propria ... hic enim tam ipsam, quàm totam sphaeram mediam diuidit ... Hiemalis contra atque aestius maiore sui parte sub horizonte latet ; habitabilis ; temperara ; dicata Veneri ... Australis, quae tota delitescit, inhabitabilis, frigida, ad Mercurium pertinens ... Colliguntur ambitus terrae supra finitorem, scrupula 30 ; stadiorum verò 126000. (English tr.) About the Zones: Parallel to the circles there are five sub-zones: The North, which is entirely above the Earth, uninhabitable, sticky and dedicated to Saturn. The Summer, the greater part of which is emphasized above the limiter, is the climate in which our region is located and attributed to Jupiter. The equinoctial part, having an equal part above and below the horizon, is uninhabitable, scorched and proper to Mars, for here it divides both, itself and the whole sphere in the middle. The greater part of Winter, in the contrary to Summer, is hidden below the horizon; habitable; temperate; dedicated to Venus. The South, which is entirely hidden, uninhabitable and cold is belonging to Mercury. Areas above the limiter of the earth are collected, 30 scruples, indeed 126000 stades.

Links and resources

Tags