Abstract

Folium IIr ... Moyses diuinus prophetus atque historicus, qui fere troianum bellum septingentis annis antecessit edocet, quom deus machinator constitutorque rerum, cum hoc opus adoriretur: fecit primum omnium celum: et in sublime suspendit: quod esset sedes ipsius dei conditoris: deinde terram fundavit: ac celo subdidit. Tenebras autem constituit in terra. Nihil enim perse continet luminis: nisi accipiat a celo. In quo posuit lucem perennem: et superos et vitam perpetuam. ... Angelos in principio omnium creaturarum primordiales fecit, et ex eo quod nihil est: quorum per eternitatem fortem est: per fortitudinem potestatem inmense: quam fine ac mole caret: sicut vita facturis. Quid ergo mirum si facturus mundum: prius materiam de qui faceret preperavit: ex eo quod non erat. Quod intellexerunt forte et saraceni dicentes. Eductos angelos a deo de tenebris ad lucem: ad in pletosque eterna leticia. In quibusdam tamen indolis diuine stirpis non permansit. Auctorem huius rei ex bono per se malum effectum greci diabolum appelant: nos criminatorem vocamus. Terra erat inanis ... inuisibile et incomposita: Quam pro sui confusione abyssum vocat: quam et greci chaos dicunt. Abyssum vocat terram, i, materiam trino dimensu in altissimas profunditates extensam: de hoc etiam Ouidius meminit. ... Et spiritus domini: organum diuine artis ferebatur super aquas: ut voluntas architecti cum cuncta ad faciendum disponit. Cum perfecta sint opera dei. …

Links and resources

Tags