Cato quidem in Originibus ab Istro duce in hanc regionem a Jano misso, dictam affirmat; nonnulli vero ex Graecis scriptoribus, ut idem ait, ab Istro flumine, cui cognomen Danubio nominatam arbitrantur, unde ramum ejusdem in Istriam affluere, et in mare Adriaticum mergi, fabulantur: ex quibus certe verbis facile colligi potest, primam quidem opinionem Catonis satis probari, alteram vero haud omnino placuisse, eam tantum ob rationem, quod nullum sua aetate ex Istro ramum in Adriaticum descendere maxime nosset, quod et Strabo Libro primo contra Eratosthenem, et Plinius Lib. III. Cap. XVIII adversus Cornelium Nepotem, sentire videntur: quo in loco etsi Ovidii, Aristotelis et Pontani sententia in Meteoris, eorundem opinioni occurrere possem, qui et fontes et flumina, et maria denique ipsa temporis spatio mutari ajunt, ita ut vel occultentur et lateant, ubi prius exstabant, vel nova etiam appareant, ubi nulla jam fuerant, supersedebo tamen in praesenti hoc labore